

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 6: Versus 39
Haec est enim voluntas ejus qui misit me Patris,etc. Non est voluntas Dei ut pereat unus de pusillis, de tumentibus perit, de pusillis nihil.Non perdam,etc. Id est, quia videt me et credit in me, qui sum vita sicut et Pater, et ideo modo habet vitam quae non est ei sola, sed et resuscitabo eum.